Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Tobit 8

The Book of Tobit

Return to Index

Chapter 9

1

 

 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea 

 

 


2

 

 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae 

 

 


3

 

 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas 

 

 


4

 

 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius 

 

 


5

 

 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum 

 

 


6

 

 tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam 

 

 


7

 

 indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias 

 

 


8

 

 cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum 

 

 


9

 

 et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis 

 

 


10

 

 et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros 

 

 


11

 

 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum 

 

 


12

 

 cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant 

 

 


Tobit 10

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: