Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 18

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 19

1

 

 operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet 

 

 


2

 

 vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguent sensatos 

 

 


3

 

 et qui se iungit fornicariis erit nequa putredo et vermes hereditabunt illum et extolletur in exemplum maius et tolletur de numero anima eius 

 

 


4

 

 qui credit cito levis corde minorabitur et qui delinquit in animam suam insuper habebitur 

 

 


5

 

 qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam 

 

 


6

 

 qui peccat in animam suam paenitebitur et qui iucundatur malitia denotabitur 

 

 


7

 

 ne iteres verbum nequam et durum et non minoraberis 

 

 


8

 

 amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare 

 

 


9

 

 audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper 

 

 


10

 

 audisti verbum adversus proximum conmoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet 

 

 


11

 

 a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis 

 

 


12

 

 sagitta infixa femori carnis sic verbum in corde stulti 

 

 


13

 

 corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat non feci aut si fecerit ne iterum addat facere 

 

 


14

 

 corripe proximum ne forte non dixerit et si dixerit ne forte iteret 

 

 


15

 

 corripe amicum saepe enim fit commissio 

 

 


16

 

 et non omni verbo credas est qui labitur lingua sed non ex animo 

 

 


17

 

 quis est enim qui non deliquerit lingua sua corripe proximum antequam commineris 

 

 


18

 

 et da locum timori Altissimi quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum et in omni sapientia dispositio legis 

 

 


19

 

 et non est sapientia nequitiae disciplina et non est cogitatus peccatorum prudentia 

 

 


20

 

 est nequitia et ipsa execratio et est insipiens qui minuitur sapientia 

 

 


21

 

 melior est homo qui deficit sapientia et deficiens sensu in timore quam qui abundat sensu et transgreditur legem Altissimi 

 

 


22

 

 est sollertia certa et ipsa iniqua 

 

 


23

 

 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem est qui nequiter humiliat se et interiora eius plena sunt dolo 

 

 


24

 

 et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate et est iustus qui inclinat faciem et fingit non videre quod ignoratum est 

 

 


25

 

 et si ab inbecillitate virium vetetur peccare si invenerit tempus malefaciendi malefaciet 

 

 


26

 

 ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus 

 

 


27

 

 amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo 

 

 


28

 

 est correptio mendax in ira contumeliosi et est indicium quod non probatur esse bonum et est tacens et ipse est prudens 

 

 


Sirach 20

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: