Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Revelation 11

The Revelation to Saint John

Return to Index

Chapter 12

1

 

 et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim 

 

 


2

 

 et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut pariat 

 

 


3

 

 et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis septem diademata 

 

 


4

 

 et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret 

 

 


5

 

 et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius 

 

 


6

 

 et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta 

 

 


7

 

 et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius 

 

 


8

 

 et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in caelo 

 

 


9

 

 et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt 

 

 


10

 

 et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte 

 

 


11

 

 et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad mortem 

 

 


12

 

 propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam sciens quod modicum tempus habet 

 

 


13

 

 et postquam vidit draco quod proiectus est in terram persecutus est mulierem quae peperit masculum 

 

 


14

 

 et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis 

 

 


15

 

 et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine 

 

 


16

 

 et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo 

 

 


17

 

 et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu 

 

 


18

 

 et stetit super harenam maris 

 

 


Revelation 13

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: