Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ezekiel 31

The Book of the Prophet Ezekiel

Return to Index

Chapter 32

1

 

 et factum est duodecimo anno in mense duodecimo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens 

 

 


2

 

 fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Aegypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum 

 

 


3

 

 propterea haec dicit Dominus Deus expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum et extrahent te in sagena mea 

 

 


4

 

 et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia caeli et saturabo de te bestias universae terrae 

 

 


5

 

 et dabo carnes tuas super montes et implebo colles tuos sanie tua 

 

 


6

 

 et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te 

 

 


7

 

 et operiam cum extinctus fueris caelos et nigrescere faciam stellas eius solem nube tegam et luna non dabit lumen suum 

 

 


8

 

 omnia luminaria caeli maerere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus 

 

 


9

 

 et inritabo cor populorum multorum cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis 

 

 


10

 

 et stupescere faciam super te populos multos et reges eorum horrore nimio formidabunt super te cum volare coeperit gladius meus super facies eorum et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae suae 

 

 


11

 

 quia haec dicit Dominus Deus gladius regis Babylonis veniet tibi 

 

 


12

 

 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam inexpugnabiles gentes omnes heae et vastabunt superbiam Aegypti et dissipabitur multitudo eius 

 

 


13

 

 et perdam omnia iumenta eius quae erant super aquas plurimas et non conturbabit eas pes hominis ultra neque ungula iumentorum turbabit eas 

 

 


14

 

 tunc purissimas reddam aquas eorum et flumina eorum quasi oleum adducam ait Dominus Deus 

 

 


15

 

 cum dedero terram Aegypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores eius et scient quia ego Dominus 

 

 


16

 

 planctus est et plangent eum filiae gentium plangent eum super Aegypto et super multitudine eius plangent eum ait Dominus Deus 

 

 


17

 

 et factum est in duodecimo anno in quintadecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens 

 

 


18

 

 fili hominis cane lugubre super multitudine Aegypti et detrahe eam ipsam et filias gentium robustarum ad terram ultimam cum his qui descendunt in lacum 

 

 


19

 

 quo pulchrior es descende et dormi cum incircumcisis 

 

 


20

 

 in medio interfectorum gladio cadent gladius datus est adtraxerunt eam et omnes populos eius 

 

 


21

 

 loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni qui cum auxiliatoribus eius descenderunt et dormierunt incircumcisi interfecti gladio 

 

 


22

 

 ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio 

 

 


23

 

 quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium 

 

 


24

 

 ibi Aelam et omnis multitudo eius per gyrum sepulchri sui omnes hii interfecti ruentesque gladio qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam qui posuerunt terrorem suum in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum 

 

 


25

 

 in medio interfectorum posuerunt cubile eius in universis populis eius in circuitu eius sepulchrum illius omnes hii incircumcisi interfectique gladio dederant enim terrorem in terra viventium et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum in medio interfectorum positi sunt 

 

 


26

 

 ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium 

 

 


27

 

 et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium 

 

 


28

 

 et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio 

 

 


29

 

 ibi Idumea et reges eius omnes duces eius qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormierunt et cum his qui descenderunt in lacum 

 

 


30

 

 ibi principes aquilonis omnes et universi venatores qui deducti sunt cum interfectis paventes et in sua fortitudine confusi qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum 

 

 


31

 

 vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quae interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus eius ait Dominus Deus 

 

 


32

 

 quia dedi terrorem meum in terra viventium et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio Pharao et omnis multitudo eius ait Dominus Deus 

 

 


Ezekiel 33

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: