Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ezekiel 21

The Book of the Prophet Ezekiel

Return to Index

Chapter 22

1

 

 et factum est verbum Domini ad me dicens 

 

 


2

 

 et tu fili hominis num iudicas num iudicas civitatem sanguinum 

 

 


3

 

 et ostendes ei omnes abominationes suas et dices haec dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus eius et quae fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur 

 

 


4

 

 in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quae fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris 

 

 


5

 

 quae iuxta sunt et quae procul a te triumphabunt de te sordida nobilis grandis interitu 

 

 


6

 

 ecce principes Israhel singuli in brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem 

 

 


7

 

 patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te 

 

 


8

 

 sanctuaria mea sprevistis et sabbata mea polluistis 

 

 


9

 

 viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te scelus operati sunt in medio tui 

 

 


10

 

 verecundiora patris discoperuerunt in te inmunditiam menstruatae humiliaverunt in te 

 

 


11

 

 et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem et socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam filiam patris sui oppressit in te 

 

 


12

 

 munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus 

 

 


13

 

 ecce conplosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui 

 

 


14

 

 numquid sustinebit cor tuum aut praevalebunt manus tuae in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam 

 

 


15

 

 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam inmunditiam tuam a te 

 

 


16

 

 et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus 

 

 


17

 

 et factum est verbum Domini ad me dicens 

 

 


18

 

 fili hominis versa est mihi domus Israhel in scoriam omnes isti aes et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt 

 

 


19

 

 propterea haec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem 

 

 


20

 

 congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem ad conflandum sic congregabo in furore meo et in ira mea et requiescam et conflabo vos 

 

 


21

 

 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius 

 

 


22

 

 ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos 

 

 


23

 

 et factum est verbum Domini ad me dicens 

 

 


24

 

 fili hominis dic ei tu es terra inmunda et non conpluta in die furoris 

 

 


25

 

 coniuratio prophetarum in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam animam devoraverunt opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt in medio illius 

 

 


26

 

 sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum non habuere distantiam et inter pollutum et mundum non intellexerunt et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum 

 

 


27

 

 principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra 

 

 


28

 

 prophetae autem eius liniebant eos absque temperamento videntes vana et divinantes eis mendacium dicentes haec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus 

 

 


29

 

 populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio 

 

 


30

 

 et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni 

 

 


31

 

 et effudi super eos indignationem meam in igne irae meae consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus 

 

 


Ezekiel 23

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: