Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ezekiel 19

The Book of the Prophet Ezekiel

Return to Index

Chapter 20

1

 

 et factum est in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israhel ut interrogarent Dominum et sederunt coram me 

 

 


2

 

 et factus est sermo Domini ad me dicens 

 

 


3

 

 fili hominis loquere senioribus Israhel et dices ad eos haec dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus 

 

 


4

 

 si iudicas eos si iudicas fili hominis abominationes patrum eorum ostende eis 

 

 


5

 

 et dices ad eos haec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israhel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens ego Dominus Deus vester 

 

 


6

 

 in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle quae est egregia inter omnes terras 

 

 


7

 

 et dixi ad eos unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat et in idolis Aegypti nolite pollui ego Dominus Deus vester 

 

 


8

 

 et inritaverunt me nolueruntque audire unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Aegypti reliquerunt et dixi ut effunderem indignationem meam super eos et implerem iram meam in eis in medio terrae Aegypti 

 

 


9

 

 et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti 

 

 


10

 

 eieci ergo eos de terra Aegypti et eduxi in desertum 

 

 


11

 

 et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis quae faciat homo et vivat in eis 

 

 


12

 

 insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos 

 

 


13

 

 et inritaverunt me domus Israhel in deserto in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt quae faciens homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt vehementer dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos 

 

 


14

 

 et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum 

 

 


15

 

 ego igitur levavi manum meam super eos in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle praecipuam terrarum omnium 

 

 


16

 

 quia iudicia mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola enim cor eorum gradiebatur 

 

 


17

 

 et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos nec consumpsi eos in deserto 

 

 


18

 

 dixi autem ad filios eorum in solitudine in praeceptis patrum vestrorum nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini 

 

 


19

 

 ego Dominus Deus vester in praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea 

 

 


20

 

 et sabbata mea sanctificate ut sit signum inter me et vos et sciatur quia ego Dominus Deus vester 

 

 


21

 

 et exacerbaverunt me filii in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt ut facerent ea quae cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto 

 

 


22

 

 averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum 

 

 


23

 

 iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras 

 

 


24

 

 eo quod iudicia mea non fecissent et praecepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum 

 

 


25

 

 ergo et ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in quibus non vivent 

 

 


26

 

 et pollui eos in muneribus suis cum offerrent omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient quia ego Dominus 

 

 


27

 

 quam ob rem loquere ad domum Israhel fili hominis et dices ad eos haec dicit Dominus Deus adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri cum sprevissent me contemnentes 

 

 


28

 

 et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt ibi victimas suas et dederunt ibi inritationem oblationis suae et posuerunt ibi odorem suavitatis suae et libaverunt libationes suas 

 

 


29

 

 et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et vocatum est nomen eius Excelsum usque ad hanc diem 

 

 


30

 

 propterea dic ad domum Israhel haec dicit Dominus Deus certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini 

 

 


31

 

 et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie et ego respondebo vobis domus Israhel vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis 

 

 


32

 

 neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae ut colamus ligna et lapides 

 

 


33

 

 vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos 

 

 


34

 

 et educam vos de populis et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis in manu valida et brachio extento et in furore effuso regnabo super vos 

 

 


35

 

 et adducam vos in desertum populorum et iudicabor vobiscum ibi facie ad faciem 

 

 


36

 

 sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus 

 

 


37

 

 et subiciam vos sceptro meo et inducam vos in vinculis foederis 

 

 


38

 

 et eligam de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos et terram Israhel non ingredientur et scietis quia ego Dominus 

 

 


39

 

 et vos domus Israhel haec dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris 

 

 


40

 

 in monte sancto meo in monte excelso Israhel ait Dominus Deus ibi serviet mihi omnis domus Israhel omnes inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi quaeram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris 

 

 


41

 

 in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregavero vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis in oculis nationum 

 

 


42

 

 et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israhel in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris 

 

 


43

 

 et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis 

 

 


44

 

 et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israhel ait Dominus Deus 

 

 


45

 

 et factus est sermo Domini ad me dicens 

 

 


46

 

 fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani 

 

 


47

 

 et dices saltui meridiano audi verbum Domini haec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et conburam in te omne lignum viride et omne lignum aridum non extinguetur flamma succensionis et conburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem 

 

 


48

 

 et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam nec extinguetur 

 

 


49

 

 et dixi ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste 

 

 


Ezekiel 21

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: