Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 30

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 31

1

 

 in tempore illo dicit Dominus ero Deus universis cognationibus Israhel et ipsi erunt mihi in populum 

 

 


2

 

 haec dicit Dominus invenit gratiam in deserto populus qui remanserat gladio vadet ad requiem suam Israhel 

 

 


3

 

 longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans 

 

 


4

 

 rursumque aedificabo te et aedificaberis virgo Israhel adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium 

 

 


5

 

 adhuc plantabis vineas in montibus Samariae plantabunt plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt 

 

 


6

 

 quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum 

 

 


7

 

 quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva Domine populum tuum reliquias Israhel 

 

 


8

 

 ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae inter quos erunt caecus et claudus et praegnans et pariens simul coetus magnus revertentium huc 

 

 


9

 

 in fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentes aquarum in via recta et non inpingent in ea quia factus sum Israheli pater et Ephraim primogenitus meus est 

 

 


10

 

 audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum 

 

 


11

 

 redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris 

 

 


12

 

 et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient 

 

 


13

 

 tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo 

 

 


14

 

 et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus 

 

 


15

 

 haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt 

 

 


16

 

 haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici 

 

 


17

 

 et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos 

 

 


18

 

 audiens audivi Ephraim transmigrantem castigasti me et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus converte me et revertar quia tu Dominus Deus meus 

 

 


19

 

 postquam enim convertisti me egi paenitentiam et postquam ostendisti mihi percussi femur meum confusus sum et erubui quoniam sustinui obprobrium adulescentiae meae 

 

 


20

 

 si filius honorabilis mihi Ephraim si puer delicatus quia ex quo locutus sum de eo adhuc recordabor eius idcirco conturbata sunt viscera mea super eum miserans miserebor eius ait Dominus 

 

 


21

 

 statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel revertere ad civitates tuas istas 

 

 


22

 

 usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum 

 

 


23

 

 haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel adhuc dicent verbum istud in terra Iuda et in urbibus eius cum convertero captivitatem eorum benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiae mons sanctus 

 

 


24

 

 et habitabunt in eo Iudas et omnes civitates eius simul agricolae et minantes greges 

 

 


25

 

 quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi 

 

 


26

 

 ideo quasi de somno suscitatus sum et vidi et somnus meus dulcis mihi 

 

 


27

 

 ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israhel et domum Iuda semine hominis et semine iumentorum 

 

 


28

 

 et sicut vigilavi super eos ut evellerem et demolirer et dissiparem et disperderem et adfligerem sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem ait Dominus 

 

 


29

 

 in diebus illis non dicent ultra patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt 

 

 


30

 

 sed unusquisque in iniquitate sua morietur omnis homo qui comederit uvam acerbam obstupescent dentes eius 

 

 


31

 

 ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israhel et domui Iuda foedus novum 

 

 


32

 

 non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris in die qua adprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti pactum quod irritum fecerunt et ego dominatus sum eorum dicit Dominus 

 

 


33

 

 sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israhel post dies illos dicit Dominus dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam et ero eis in Deum et ipsi erunt mihi in populum 

 

 


34

 

 et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius 

 

 


35

 

 haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunae et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus eius Dominus exercituum nomen illi 

 

 


36

 

 si defecerint leges istae coram me dicit Dominus tunc et semen Israhel deficiet ut non sit gens coram me cunctis diebus 

 

 


37

 

 haec dicit Dominus si mensurari potuerint caeli sursum et investigari fundamenta terrae deorsum et ego abiciam universum semen Israhel propter omnia quae fecerunt dicit Dominus 

 

 


38

 

 ecce dies veniunt dicit Dominus et aedificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli 

 

 


39

 

 et exibit ultra norma mensurae in conspectu eius super collem Gareb et circuibit Goatha 

 

 


40

 

 et omnem vallem cadaverum et cineris et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron et usque ad angulum portae Equorum orientalis sanctum Domini non evelletur et non destruetur ultra in perpetuum 

 

 


Jeremiah 32

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: