Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 12

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 13

1

 

 haec dicit Dominus ad me vade et posside tibi lumbare lineum et pones illud super lumbos tuos et in aquam non inferes illud 

 

 


2

 

 et possedi lumbare iuxta verbum Domini et posui circa lumbos meos 

 

 


3

 

 et factus est sermo Domini ad me secundo dicens 

 

 


4

 

 tolle lumbare quod possedisti quod est circa lumbos tuos et surgens vade ad Eufraten et absconde illud ibi in foramine petrae 

 

 


5

 

 et abii et abscondi illud in Eufraten sicut praeceperat mihi Dominus 

 

 


6

 

 et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi 

 

 


7

 

 et abii ad Eufraten et fodi et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud et ecce conputruerat lumbare ita ut nullo usui aptum esset 

 

 


8

 

 et factum est verbum Domini ad me dicens 

 

 


9

 

 haec dicit Dominus sic putrescere faciam superbiam Iuda et superbiam Hierusalem multam 

 

 


10

 

 populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est 

 

 


11

 

 sicut enim adheret lumbare ad lumbos viri sic adglutinavi mihi omnem domum Israhel et omnem domum Iuda dicit Dominus ut esset mihi in populum et in nomen et in laudem et in gloriam et non audierunt 

 

 


12

 

 dices ergo ad eos sermonem istum haec dicit Dominus Deus Israhel omnis laguncula implebitur vino et dicent ad te numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino 

 

 


13

 

 et dices ad eos haec dicit Dominus ecce ego implebo omnes habitatores terrae huius et reges qui sedent de stirpe David super thronum eius et sacerdotes et prophetas et omnes habitatores Hierusalem ebrietate 

 

 


14

 

 et dispergam eos virum a fratre suo et patres et filios pariter ait Dominus non parcam et non concedam neque miserebor ut non disperdam eos 

 

 


15

 

 audite et auribus percipite nolite elevari quia Dominus locutus est 

 

 


16

 

 date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat et antequam offendant pedes vestri ad montes caligosos expectabitis lucem et ponet eam in umbram mortis et in caliginem 

 

 


17

 

 quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini 

 

 


18

 

 dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae 

 

 


19

 

 civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta 

 

 


20

 

 levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum 

 

 


21

 

 quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem 

 

 


22

 

 quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae 

 

 


23

 

 si mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas et vos poteritis bene facere cum didiceritis malum 

 

 


24

 

 et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto 

 

 


25

 

 haec sors tua parsque mensurae tuae a me dicit Dominus quia oblita es mei et confisa es in mendacio 

 

 


26

 

 unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam et apparuit ignominia tua 

 

 


27

 

 adulteria tua et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae super colles in agro vidi abominationes tuas vae tibi Hierusalem non mundaberis post me usquequo adhuc 

 

 


Jeremiah 14

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: