Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Chronicles 23

The Second Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 24

1

 

 septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Sebia de Bersabee 

 

 


2

 

 fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae sacerdotis 

 

 


3

 

 accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios et filias 

 

 


4

 

 post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini 

 

 


5

 

 congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius 

 

 


6

 

 vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii 

 

 


7

 

 Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum Domini et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim 

 

 


8

 

 praecepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta portam domus Domini forinsecus 

 

 


9

 

 et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super omnem Israhel in deserto 

 

 


10

 

 laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut impleretur 

 

 


11

 

 cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur scriba regis et quem primus sacerdos constituerat effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et congregata est infinita pecunia 

 

 


12

 

 quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur 

 

 


13

 

 egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum et firme eam stare fecerunt 

 

 


14

 

 cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae 

 

 


15

 

 senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum centum triginta esset annorum 

 

 


16

 

 sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israhel et cum domo eius 

 

 


17

 

 postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit eis 

 

 


18

 

 et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum 

 

 


19

 

 mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos protestantes illi audire nolebant 

 

 


20

 

 spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos 

 

 


21

 

 qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis imperium in atrio domus Domini 

 

 


22

 

 et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat 

 

 


23

 

 cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum 

 

 


24

 

 et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia 

 

 


25

 

 et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum 

 

 


26

 

 insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et Iozabath filius Semarith Moabitidis 

 

 


27

 

 porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius eius pro eo 

 

 


2nd Chronicles 25

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: