Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Chronicles 11

The First Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 12

1

 

 hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores 

 

 


2

 

 tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin 

 

 


3

 

 princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites 

 

 


4

 

 Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad Gaderothites 

 

 


5

 

 Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia Aruphites 

 

 


6

 

 Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim 

 

 


7

 

 Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor 

 

 


8

 

 sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi capreae in montibus 

 

 


9

 

 Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius 

 

 


10

 

 Masmana quartus Hieremias quintus 

 

 


11

 

 Hetthi sextus Helihel septimus 

 

 


12

 

 Iohanan octavus Helzebad nonus 

 

 


13

 

 Hieremias decimus Bachannai undecimus 

 

 


14

 

 hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum militibus praeerat et maximus mille 

 

 


15

 

 isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem 

 

 


16

 

 venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in quo morabatur David 

 

 


17

 

 egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet 

 

 


18

 

 spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmae 

 

 


19

 

 porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul 

 

 


20

 

 quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse 

 

 


21

 

 hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu 

 

 


22

 

 sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei 

 

 


23

 

 iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini 

 

 


24

 

 filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium 

 

 


25

 

 de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum 

 

 


26

 

 de filiis Levi quattuor milia sescenti 

 

 


27

 

 Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria milia septingenti 

 

 


28

 

 Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius principes viginti duo 

 

 


29

 

 de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul 

 

 


30

 

 porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis 

 

 


31

 

 et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David 

 

 


32

 

 de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur 

 

 


33

 

 porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici 

 

 


34

 

 et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo et hasta triginta septem milia 

 

 


35

 

 de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia sescentorum 

 

 


36

 

 et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes quadraginta milia 

 

 


37

 

 trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti milia 

 

 


38

 

 omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde erant ut rex fieret David 

 

 


39

 

 fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui 

 

 


40

 

 sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel 

 

 


1st Chronicles 13

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: